monumenta.ch > Lactantius > 27
Lactantius, Divinae Institutiones, 3, XXVI. Sapientiam sola doctrina coelestis largitur; et quam sit efficax lex Dei. <<<     >>> XXVIII. De vera religione, deque natura; fortuna num sit dea; et de philosophia.

CAPUT XXVII. Quam parum philosophorum praecepta conferant ad veram sapientiam, quam in sola religione invenies. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid ergo? nihilne illi simile praecipiunt? Imo permulta; et ad verum frequenter accedunt. Sed nihil ponderis habent illa praecepta, quia sunt humana, et auctoritate maiori, id est divina illa, carent. Nemo igitur credit; quia tam se hominem putat esse, qui audit, bmv147.73 r quam est ille, qui praecipit. Praeterea nihil apud eos certi est, nihil quod a scientia veniat. Sed cum omnia coniecturis agantur, multa etiam diversa et varia proferantur, stultissimi est hominis, praeceptis eorum velle parere, quae utrum vera sint, an falsa, dubitatur; et ideo nemo paret, quia nemo vult ad incertum laborare. Virtutem esse Stoici aiunt, quae sola efficiat vitam beatam. Nihil potest verius dici. bav161.93 v Sed quid, si cruciabitur aut dolore afficietur? Poteritne quisquam inter carnifices beatus esse? Imo vero illatus corpori dolor materia virtutis est: itaque ne in tormentis quidem miser est. Epicurus multo fortius. Sapiens, inquit, semper beatus est; et vel inclusus in Phalaridis tauro hanc vocem emittet: 'Suave est, et nihil curo.' Quis eum non irriserit? Maxime, quod homo voluptarius personam sibi viri fortis imposuit, et quidem supra modum, non enim fieri potest, ut quisquam cruciatus corporis pro voluptatibus ducat, cum satis sit, ad officium virtutis implendum, perferre ac sustinere. Quid dicitis Stoici? Quid tu Epicure? Beatus est sapiens, etiam cum torquetur. Si propter gloriam patientiae; non fruetur; in tormentis enim fortasse morietur. Si propter memoriam; aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
2 Quis ergo alius fructus est in virtute? quae beatitudo vitae? ut aequo animo moriatur? Bonum mihi affertis unius horae, aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota vita miseriis et laboribus confici. Quantum autem temporis mors occupat? quae cum veniat utrum aequo an iniquo animo eam subieris, iam nihil refert. Ita fit, ut nihil aliud ex virtute captetur, nisi gloria. Sed haec aut supervacua et brevis est, aut pravis hominum iudiciis non sequetur. Nullus igitur ex virtute fructus est, ubi virtus mortalis est et caduca. Ita qui haec locuti sunt, umbram quamdam virtutis videbant, ipsam virtutem non videbant. Defixi enim fuerunt in terram, bav161.94 r nec vultus suos in altum erigebant, ut eam possent intueri, Quae bmv147.73 v sese a coeli regionibus ostentabat. Haec causa est, cur praeceptis eorum nullus obtemperet: quoniam aut ad vitia erudiunt, si voluptatem defendunt; aut si virtutem asserunt, neque peccato poenam minantur, nisi solius turpitudinis, neque virtuti ullum praemium pollicentur, nisi solius honestatis et laudis, cum dicant, non propter seipsam expetendam esse virtutem.
3 Beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro Deo, illa patientia doloris beatissimum faciet. Est enim Deus, qui solus potest honorare virtutem; cuius merces immortalitas sola est: quam qui non appetunt, nec religionem tenent, cui aeterna subiacet vita, profecto neque virtutis vim sciunt, cuius praemium ignorant; neque in coelum spectant, quod ipsi se facere putant, cum res non vestigabiles quaerunt, quia ratio in coelum spectandi nulla alia est, nisi aut religionem suscipere, aut animam suam immortalem esse credere. Quisquis enim aut Deum colendum esse intelligit, aut immortalitatis spem sibi propositam habet, mens eius in coelo est; et licet id non aspiciat oculis, animae tamen lumine aspicit. Qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt; qui religio de coelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus quod est terra, nihil amplius vident, quod sit immortale. Nihil igitur prodest hominem ita esse fictum, ut recto corpore spectet in coelum; nisi erecta mente Deum cernat, et cogitatio eius in spe vitae perpetuae tota versetur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik